monumenta.ch > Plinius > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 124
{XL} Magorum vanitas ebrietati eas resistere promittit et indea appellatas, praeterea, si lunae nomen ac solis inscribatur in iis atque ita suspendantur e collo cum pilis cynocephali et plumis hirundinis, resistere veneficiis, iam vero quoquo modo adesse reges adituris, grandinem quoque avertere ac locustas precatione addita, quam demonstrant. nec non in smaragdis quoque similia promisere, si aquilae scalperentur aut scarabaei, quae quidem scripsisse eos non sine contemptu et inrisu generis humani arbitror.